monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 43, 2
Et si in ignem mittitur, et velut rapa assetur, et tunc ita calida ab igne tollitur, et in frusta inciditur, odorem emittit; et odor ille si serpentem aut rubetam tetigerit, eos ita laedit, quod serpens spumat, et quod rubeta inde ita dolet, quod de loco suo fugit. Sed et si odor eius hominem tetigerit, eum dolere facit, nisi rutam prius comederit quia tam indignos et molestos humores in se habet, quod tam hominem quam pravos vermes occidit.